라틴어 문장 검색

Ut domus excubiis incustodita remotis et resupinati neglecto cardine postes flebilis et tacitae species apparuit aulae, non expectato respectu cladis amictus conscidit et fractas cum crine avellit aristas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:81)
"Dominus solvit conpeditos, dominus inluminat caecos;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:14)
Antium enim Restionem proscriptum solumque nocte fugientem diripientibus bona eius aliis servus conpeditus inscripta fronte, cum post damnationem domini aliena esset misericordia solutus, fugientem persecutus est, hortatusque ne se timeret scientem contumeliam suam fortunae inputandam esse non domino, abditumque ministerio suo aluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 19:1)
"Vulcanus claudus deus et debilis, Apollo tot aetatibus levis, Aesculapius bene barbatus, etsi semper adulescentis Apollinis filius, Neptunus glaucis oculis, Minerva caesiis, bubulis Iuno, pedibus Mercurius alatis, Pan ungulatis, Saturnus compeditis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:16)
nam gladiatoribus qua dominus qua advocati sibilis conscissi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 19 6:2)
is enim me ab optimatibus ait conscindi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 16 2:7)
hanc epistulam cur conscindi velim causa nulla est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 15:3)
epistulam tuam, quam accepi ab L. Arruntio, conscidi innocentem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 18 7:1)
quod epistulam conscissam doles, noli laborare, salva est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 25 1:1)
in virgine mulieres et fugitivi et compediti;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:24)
tum ipsam capillo conscidit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 313)
Virgo conscissa veste lacrimans obticet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 111)
Cogita compeditos primo aegre ferre onera et impedimenta crurum ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 90:2)
qui summa moderatione ac lenitate per paucorum supplicium, quos sibimet ipsos conscisse mortem satis creditum est, transacta re, nequivere tamen consequi, ut non aegerrime id plebs ferret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 561:1)
et cognitum ex captivis est communi consilio aliquot circa urbes conscisse fugam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 488:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION